BREXIA

BREXIA
BREXIA
(vulgo la Bresse.) Hanc Brissiam vocari animadverto in Vita S. Triverii Monachi his verbis: Duo pueruli de pago Dobensi (Dombes) ubi Brissia dicitur, iuxta fiuvium Araris sive Sagonnae, etc. Ibidem Prisciniacus vicus (Persieu) et rivulus Monienta (Monian) memorantur. Quibus ex verbis intelligitur, Brexiae seu Brissiae portionem pagi Dombensis partem tum habitam esse. Literae Paschalis Papae II. datae A. C. 1106. in Episcopatu Lugdunensi Ecclesiam S. Germani in Brexia commemorant. Hugo Lugdunensis Archiepiscopus dedit Clauniaco Ecclefiam S. Desiderii sitam in Brixia, et capellam de Roorterco castro (Riotier) A. C. 1094. ut litterae eius docent. A' saltu Brexio nomen accepit, ut Briegium a saltu Briegio, Teoracia a silva eius nominis, Perticus a silva Pertico, Aimoinus in l. 3. saltus pagique Brexii primus aut inter primos ante annos 650. meminit his verbis de Guntranno vel Guntchramno Francorum Rege, Cabillonensis Ecclesiae S. Marcelli Martyris conditore. Hanc denique Basilicam ipse divinô succensus amore in suburbio quidem praedictae civitatis, sed in territorio Segonûm saltuque Brexio studiosissime aedificavit: ubi Monachos aggregans, Monasterium construxit, quod pluribus praediis facultatibusque ditavit. Vocat Aimoinus territorium Segonûm corrupte agrum Sequanorum trans Ararim, ubi in suburbano Cabillonensi et saltu pagoque Brexio Monasterium Sancti Marcelli conditum est; cum Cabillonum sit citra Ararim in Aeduis. Unde apud Fredegarium et in Chronico Sancti Arnulfi Ecclesia Sancti Marcelli in suburbano Cabilonnense, sed tamen Sequanum est territurium. Nimirum pars pagi Cabillonensis una com Monasterio isto suburbioque civitatis Cabilloni trans Ararim est, quô fluviô Aedui a Sequanis dividuntur: quam agri Cabillonensis protioem hodieque Brexiam Cabillonensem Nostri cognominant, la Bresse Chalonnoise. Brexiam enim in duas dividunt partes, et alteram, sed minorem, Brexiam Cabillonensem nuncupant, quae ad Reges nostros pridem pertinet; alteram Brexiam Sapaudicam, la Bresse Savoyarde, quam Carolus Emmanuel Dux Sapaudorum A. C. 1601. Henrico Magno, Regi Francorum pro Salutiis dedit, Comitatûs titulô insignem inter Rhodanum et Ararim: cuius pars est in Segusianis dioecesique Lugdunensi, pars in Sequanis ac paroecia Belicensi. Haec Provincia Bressia vocatur in catalogo vel polyptycho Monasteriorum Cluniaco subiectorum; in quo Prioratus de Monasterio in Bressia dioecesis Vesontionensis memoratur. In Brexia est una cum Burgo (Bourg en Bresse) Belica Episcopatus sedes, Vesontioni Sequanorum subiecta, vulgo Beley dicta. Brexiae Cabillonensis meminit compositio de Balma, facta inter Vesontionensem Archiepiscopum et Abbatem Cluniacensem: in qua Bartholomaeus de Bosco Archidiaconus Brissiae in Ecclesia Cabilonensi vocatur. Ubi Brissia est Brexia Cabillonensis trans Ararim, dicta Aimoino supra saltus Brexius. Haec Brexia in Sequanotum quidem finibus iacet, ut supra Frdeegarius et Aimoinus volunt, sed tamen in dioecefi Cabillonensi consistit, quae una est ex 14. dioecesibus Aeduorum in provincia Lugdunensi 1. et nomen suum dedit uni ex Archidiaconis Ecclesiae Cabillonensis, qui Archidiaconus Brissiae vel Brexiae nuncupatur. Quamquam malo dicere, Brexiam Cabillonensem cum Monasterio S. Marcelli in Aeduis esse, cum dioeceseos Cabillonensis finibus contineatur, Cabillonum autem sit oppidum Aeduorum. Vix enim quisquam ignorat, fines Gentium non adeo exacte fluminibus terminari solere, ut non ea saepe transgrediantur, sicut alibi observare non semel memini. Cui rei indicio sunt Andicavi, Turones, Veliocasses, Caleti, Bituriges Vivisci, aliique populi. Licet igitur Arar
terminus fuerit Aeduorum; tamen quod ad Cabillonum pertimet, fines eorum ultra flumen aliqua ex parte Patuerunt. Hadr. Vales. Notit. Call.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Brexĭa — (B. Noronh.), aus der Familie der Brexiaceae, Anhang zur Familie der Saxifragaceae der 1. Ordn. 5. Kl. L. Art: B. madagascariensis, Baum auf Madagascar …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Spindelbaumgewächse — Gewöhnlicher Spindelstrauch (Euonymus europaea), auch Europäisches Pfaffenhütchen genannt, Illustration. Systematik …   Deutsch Wikipedia

  • Celastraceae — Célastracées …   Wikipédia en Français

  • BELICA — urbs Galliae in Bressia provinc. et in Beugea tractu, Francici iuris, ab A. C. 1600. Non longe a Rhodano. Baudran. In Notitia quadam provinciarum et civitatum; quam ex Bibliotheca Petaviana eruit publicavitque Andreas Chesnius; memoratur civitas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Семейство эскаллониевые (Escalloniaceae) —         Семейство эскаллониевые отличается большим разнообразием входящих в него родов, которые распределяются по 6 подсемействам, иногда принимаемым за самостоятельные семейства. Из принадлежащих к нему 16 родов и около 200 видов значительное… …   Биологическая энциклопедия

  • Celastraceae — Oriental Staff Vine (Celastrus orbiculatus) Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Rule of the Dukes — The Rule of the Dukes was an interregnum in the Lombard Kingdom of Italy (574/5 ndash;584/5) during which Italy was ruled by the Lombard dukes of the old Roman provinces and urban centres. The interregnum is said to have lasted ten years… …   Wikipedia

  • Бресс — (Ла, La Bresse), в старинных грамотах Brixia, Brexîa, Bressia так называлась во Франции местность между герцогством Бургундским и Франш Конте, Дофинэ и Бюже, Франк Лионнэ и Саоной. Местность эта, сначала бывшая графством, а потом возведенная в… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Celastraceae — Spindelbaumgewächse Gewöhnlicher Spindelstrauch, oder Europäisches Pfaffenhütchen genannt, (Euonymus europaea), Illustration. Systematik …   Deutsch Wikipedia

  • Alagis — Alahis Alahis dit aussi Alagis[1][2] († près de Cornate d Adda, Lombardie, 690) fut un noble lombard d Italie du Nord de la seconde moitié du VIIe siècle pouvant être considéré comme un roi, bien que l Histoire ne l ait pas retenu comme tel …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”